/p. 405/ quoniam oculus eandem rem et altam et depressam
simul esse non posse recte dijudicat, ob id duo existimat
quae unum sunt, nec plura, quia plures esse oculi
non possunt. At in anima lux illa cum innumeras patiatur
divisiones, ob id mens multiplicata et spiritus
immundi etiam innumeri inesse creduntur, ut
non negaverim fucum subesse multis aliquibus etiam
Daemonem adesse, sed quod frequentius contingit
expono. Ob id igitur exorcismis potius quam medicinis
sanantur, nam anima fide – ut diximus – et imaginatione
regitur ac permutatur. Palam enim est
plurimos ex eis, verbis non sacris, sed prophanis liberari.
Dum vero sic moventur, ex halitu foedo caput
tentatur, simile quid patientibus comitiali morbo,
ob id in mulieribus frequentes, ob uteri corruptiones [...].
Sed[2] cur daemoniaci videntur aliqua cognoscere quae
antea nesciebant? Facta divisione, si non colluceant
partes, daemoniaci fiunt stupidi et amentes. Si vero
quasi animus inflectatur, ut de columna striata diximus,
in caeteris sunt prudentes, ob imaginum autem
multitudinem daemoniacos se esse putant. Ergo
in tam multiplici imaginum apparentia illud idem
accidit, quod in nebularum varietate et plumbi
colliquatione, cum in aquam postmodum projicitur,
namque figurae diversae atque admirabiles animalium,
plantarum, hominum instrumentorumque emergunt
aliarumque rerum, visu quidem delectabilium,
sed incognitarum, unde cum motus et iam illis quasi
in circulo accedat, varietates pene infinitae exurgunt.
Ab hac igitur formarum multitudine et mentis
communis auxilio futurorum et aliorum
incognitorum accedit notitia. Verum, si mens